DRUIDAE sive DRUIDES

DRUIDAE sive DRUIDES
DRUIDAE, sive DRUIDES
Caesari, et Ciceroni de Divinat. ii erant apud Gallos, et Britannos, qui Graecis Philosophi, Persis Magi, Indis Gymnosophistae, Assyriis Chaldaei: uti scribit in Prooem. Diogen. Laert. Euhages Amm. Marcell. l. 15. c. 9. et Saronidae Diod. l. 6. c. 9. et 12. Originem nominis a Graecis petit, Plin. l. 6. c. 44. ubi sic scribit: Nihil habent Druidae (ita suos appellant Magos) visco, et arbore in qua gignatur (si modo sit robur) sacratius. Iam per se roborum eligunt lucos: nec ulla sacra sine ea fronde conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graecâ possint Druidae videri. Nimirum sensit esse a Graeco Δρῦς, i. e. quercus: quia, ut inquit, roborum eligunt lucos, Itemqueve hoc Caes. l. 6. bell. Gall. Is certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in luco consecrato. Sic eum locum recte corrigit Casaub. notis ad Laert. In vulgatis enim pro luco, est loco. Ex hac arbore viscum unus ex Sacerdotibus falce aureâ colligere solitus, illud candido panno excepit, duobus albo colore tauris mactatis, qui numquam sub iugo fuissent, tandem convivio toti pompae finis factus est. Potu sumptum videbatur omen animalium genus fecundare, et venena pellere. Quidam ab Hebraeo Derussim, Drussim vel Drissim, i. e. contemplatores dictos, volunt. Diod. insuper Theologos esse dixit. Pherecydes, Pythagarae praec. primus publicavit Druidarum argumenta, pro Animae immortalitate, qui proin faciles pecuniam, mutuo dabant, modo in altero mundo redderetur. Astrologiae, Geographiae, Geometriae, Politicae inprimis periti, hinc rerum Arbitri omnium. Ex illis Euhages dicti, contemplationi, Semnothei sacris vacabant, sub uno Capite. Caes. de Bell. Gallic. l. 6. Libris non usi, solâ memoriâ docti evasêre, Mela l. 3. c. 2. 24000. milibus versuum, insignium virorum gesta, posteris tradentess. Ova serpentium, ad animos Principum conciliandos, et felicem rerum successum rati efficacissima, Plin. l. 16. c. 44. l. 24. c. 11. l. 29. c. 3. l. 30. c. 1. Vide infra. Sed quod ad etymon (quod Becmanus quoque sequitur, ac fungerus) placet sapiens Strab. consilium, qui negat in appellationibus gentium barbararum quaerendas esse Etymologias Graecas. Mirum vero, doctiss. Camd. in Brit. sua subscribere Plin. cum idem auctor, sit Alfricum prodere, Magum Saxonibus Dry vocari. Nam verisimile magis ab hoc esse Druidae, quam hoc a Dryidis. Adde quod Druidarum nomen inde est, unde disciplina, at Caess. l. 6. ac Tac. Ann. l. 14. c. 30. auctores sunt, Druidarum disciplinam esse e Britannia, ubi nullam unquam Graecorum coloniam deductam constat. Non igitur a Graecis ea vox, sed Britannis, quibus Germ. lingua in usu fuit, test. Tac. ac Caes. Ille enim habitantibus Caledon. quae Scotia hodie, Germ. originem tribuit: Hic in Britan. colonos transisse ait ex Belgica, in qua codem auctore, Germani Cis-Rhenani. Quare ingeniose Gorop. Becanus l. 1. Gallic. Druis Germ. esse putat, quasi trowis et Britannice truwis. i. e. Veritatis ac fidei doctor. Wis enim, seu Wys, si verbum est, notat ostendere, (Belgis Wysen) sin nomen, significat sapiens, intelligens: Prior tru, sive trou signat fidem, unde et Deus priscis Germ. Drutin, vel Trutin, quasi fidelis vocatur. Voss. Druidae autem exstincti sunt sub Tiberio Caes. Plin. l. 30. c. 1. Tiberii Caesaris principatus sustulit Druidas eorum. Dicuntur etiam Druydae, Druydes, et Dryidae; secundum quosdam a Druyde, Sarronis fil. quarto Celtarum Rege sic dicti, quod is Philosophus fuerit peritissimus. Vide Druys. Humanis hostiis sacrificare Mercurio soliti fuêrunt, quam religionis immanitatem improbavit Augustus, puniit graviter Tiberius, sustulit Claud. teste Suet. in eius vitâ. Amm. tamen Marcell. Tac l. 13. Lamprid. in Alex. eius adhuc meminêrunt. Ceterum non virorum solum hoc nomen, verum et fatidicarum feminarum. Vopiscus, in Aurel. Dicebat quodam tempore Aurel. Gallicanas consuluisse Dryadas. Monuit quoque una ex his Alex. Severum Imp. ad Germ. proficiscentem bellum, ne victoriam speraret, neque militi suo crederet: qui quoque his neglectis iubente Maximino mox Moguntiae interfectus est. A. C. 237. Et Diocletianus Druidas magni habuit, ex quarum praedictione Imperium assecutus legitur, apud Vopisc. in eius vita. Aur. Victorem, Eutrop. l. 9. etc. Vide Eliam Vinet. ad Professores Ausonii, Cluver. l. 1. de Germ. Ant. c. 30. Merul. Cosmogr. suae parte 2. l. 3. c. 11. Diod. Sic. l. 6. c. 9. et 12. Steph. de Urb. Strab. l. 4. Vopisc. in Numeriano. Cael. Rhod. l. 18. c. 21. Rovillard. hist. Carnut. c. 1. n. 5. etc. Lucan. l. 1. Bell. Civil. v. 450. et seqq.
Et vos barbaricos ritus, moremque sinistrum
Sacrorum Druidae positis repetistis ab armis.
Solis nosse Deos, et caeli numina vobis,
Aut Solis nescire datum: nemora alta remotis
Incolitis lucis, vobis auctoribus, umbrae
Non tacitas Erebi sedes, Ditisque profundi
Pallida regna petunt: regit idem spiritus artus
Orbe alio: longae (canitis si cognita) vitae
Mors media est. ------
Et Conradum Celten. in descr. Nurembergae. Nic. Llyod. De iis ita Ann. Marcellin. l. 15. c. 9. Per haec loca, inquit, hominibus paullatim excultis viguêre studia laudabilium doctrinarum, inchoata per Bardos et Euhages et Druidas. Et Bardi quidem fortia illustrium virorum facta hoeroicis composita versibus, cum dulcibus lyrae modulis, cantitarunt: Euhages vero scrutantes seria et sublimia naturae pandere conabantur. Inter hos Druidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis adstricti ac consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque crecti sunt, et despectantes humana pronuntiarunt animas
immortales. Interim eas de corpore in corpus transire opinati sunt, teste Caesare l. 6. Georg. Horn. statuit, Druydum Philosophiam ab Assyriis Magis fluxisse, qui Germanicâ linguâ hodiequeve dicuntur Trutten, vel Truttner. Sicut igitur vox Magus, quam olim boni significatûs fuisse contendunt, nunc in malam partem accipitur: ita et Druydas nunc idem vult dici, qui Diabolicis artibus dediti praestigiis hominibus illudunt. Unde hodiequeve a Frisiis daemonem Druss vocari, refert Suffridus Petri: qui apud priscos Frisones Druydas quoqueve seu Druysas fuisse (quorum inde ab antiquo Frisonis aevo ad Radbodum II. atque ultimum gentis Regem, decem hos, sed interruptâ serie recenset: Haionem, Vithonem I. Serapionem, Harconem I. Synnam, Harconem II. Vithonem II. Popponem, Sivardum et Occonem) in Annalibus Frisiorum narrat, vide G. Horn. Hist. Philos. l. 2. c. 12. Eosdem, ut et Gymnosophistas, obscure ac per sententias philosophatos esse, docet Laert. l. 1. Lucan. Bell. Civ. l. 1. v. 449.
Plurima securi fudistis carmina Bardi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”